라틴어 문장 검색

Rex arva Latinus et urbes iam senior longa placidas in pace regebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:1)
ego, siqua super fortuna laborum est, ipsa regam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:13)
atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis, cauda in speluncam tractos versisque viarum indiciis raptos saxo occultabat opaco:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:12)
Sic placida populos in pace regebat, deterior donec paulatim ac decolor aetas et belli rabies et amor successit habendi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:9)
Aeneas (neque enim membris dat cura quietem) ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:2)
Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo subvenit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:7)
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci aurigae currumque et equos et lora regebat, talibus occurrit dictis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:5)
ille deum vitam accipiet, divisque videbit permixtos heroas, et ipse videbitur illis, pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.12)
Idcirco certis dimensum partibus orbem per duodena regit mundi Sol aureus astra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:1)
Sic te diva potens Cypri, sic fratres Helenae, lucida sidera, ventorumque regat pater obstrictis aliis praeter Iapyga, navis, quae tibi creditum debes Vergilium;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 31)
ille seu Parthos Latio imminentis egerit iusto domitos triumpho sive subiectos Orientis orae Seras et Indos, te minor latum reget aequos orbem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1218)
scimus, ut inpios Titanas immanemque turbam fulmine sustulerit caduco qui terram inertem, qui mare temperat ventosum et urbis regnaque tristia divosque mortalisque turmas imperio regit unus aequo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 411)
" "me nunc Thressa Chloe regit, dulcis docta modos et citharae sciens, pro qua non metuam mori, si parcent animae fata superstiti" "me torret face mutua Thurini Calais filius Ornyti, pro quo bis patiar mori, si parcent puero fata superstiti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 93)
illic matre carentibus privignis mulier temperat innocens nec dotata regit virum coniunx nec nitido fidit adultero;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 244)
post hoc secundis usque laboribus Romana pubes crevit et inpio vastata Poenorum tumultu fana deos habuere rectos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 410)

SEARCH

MENU NAVIGATION