라틴어 문장 검색

per eos dies, quibus haec ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 230:1)
id modo petierunt ut Romani, quae viderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando sanxissent, faciendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 454:1)
hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area Vulcani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 550:1)
lectis rerum summis cum animadvertisset pleraque dissolvendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 349:1)
religio inde fuit pontificibus inaugurandi Dolabellae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 507:2)
Q. Fulvius consul priusquam ullam rem publicam ageret, liberare et se et rem publicam religione votis solvendis dixit velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 527:1)
in quibus cum pleraque dissolvendarum religionum praetor ad quem delati erant legisset, iuravit senatui contra rem p. esse ut legerentur servarenturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha7)
Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuvinus precatus non erat populo Romano Quiritium, religioni fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 177:1)
accesserat ad religionem, quod Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 179:1)
plenis religionum animis prodigia insuper nuntiata:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 182:1)
dum consules primum religiones, deinde alterum alterius mors et comitia et Latinarum instauratio impediunt, interim C. Claudius exercitum ad Mutinam quam Ligures priore anno ceperant admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 183:1)
. . . Periti religionum iurisque publici, quando duo ordinarii consules eius anni, alter morbo, alter ferro perisset, suffectum consulem negabant recte comitia habere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 210:2)
inde per Oetaeos montes transgressus, religionibus quibusdam animo obiectis, oraculum aditurus Delphos ascendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 257:1)
qui praeter religionem, qua multa templa magnifica multis locis erexit, Athenis Iovis Olympii et Antiochiae Capitolini, vilissimum regem egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLI9)
et quod, si in privatis sociorum aedificiis faceret, indignum videri posset, id eum templa deum immortalium demolientem facere, et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION