라틴어 문장 검색

Quo facto, licet periculum minime sibi ab illis immineret, tamen amicitiae Arragoniae nudae relinqueretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:11)
14. Minime mirum erat (cum delicta tam levia, mulctae tam graves essent) si thesauri regis reconditi quos moriens reliquit, quorumque pars maxima in locis occultis sub clave et custodia sua propria Rinchmondiae reposita erat, ascendissent ad summam quinque millionum et dimidiae aureorum, massam certe grandem pecuniae etiam pro ratione temporum praesentium.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 14:1)
Siquidem arma et expeditiones eius neque in bellis externis neque in civilibus unquam ei improspere cesserunt, neque noverat ille quid clades bellica esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:14)
Alii eum filio suo vellus aureum relinquere cupiise.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:23)
Quod ni fecisset, fieri non potuit ut res suae tam prospere cedere potuissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:6)
Ita ut non magis in mundanis quam spiritualibus victor triumphaverit, et militia ei in conflictibus tam peccati quam crucis prospere cesserit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:6)
ex usu est, et plane ex necessitate, ut ab illis quae adhuc inventa sunt in ipso operis nostri limine (idque relictis ambagibus et non dissimulanter) honoris et admirationis excessus tollatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:8)
Verum dum opinionibus et moribus consulitur, mediocritates istae laudatae in magnum scientiarum detrimentum cedunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:54)
unde fit, ut ingenii viribus et excellentiae non multum relinquatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:7)
Quamvis igitur relinquamus syllogismo et hujusmodi demonstrationibus famosis ac jactatis jurisdictionem in artes populares et opinabiles (nil enim in hac parte movemus), tamen ad naturam rerum Inductione per omnia, et tam ad minores propositiones quam ad majores, utimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:11)
Id tantum relinquitur, ut indicentur, atque ut vis ista mentis insidiatrix notetur et convincatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:2)
et quod facile cedit undique;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:7)
Nostra vero inveniendi scientias ea est ratio, ut non multum ingeniorum acumini et robori relinquatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:1)
relicta prorsus et deserta experientia, aut in ipsa (tanquam in labyrintho) se intricando, et circumcursando;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 186:2)
fastidita experientia, nedum relicta, aut male administrata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION