라틴어 문장 검색

bene meritis praemia tribuisset (cognoscendi enim maximam facultatem habebat, quali quisque fuisset animo in totius Galliae defectione, quam sustinuerat fidelitate atque auxiliis provinciae illius), his confectis rebus ad legiones in Belgium se recipit hibernatque Nemetocennae.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 47장6)
Caesar tamen, cum de voluntate minime dubium esset adversariorum suorum, Pompeio legionem remisit et suo nomine quintam decimam, quam in Gallia citeriore habuerat, ex senatus consulto iubet tradi. In eius locum tertiam decimam legionem in Italiam mittit quae praesidia tueretur, ex quibus praesidiis quinta decima deducebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 55장3)
Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 56장1)
quam recepit olim Roma vincendo Cartaginem.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM4)
66. Sic Madia superata, recepta Sibilia,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM261)
quos recepit Romania iam ex longo misera.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM266)
longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos vivos inciderint, considerarintque etiamnum spiritu remanente ea, quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, levorem, contactum, processus deinde singulorum et recessus, et sive quid inseritur alteri, sive quid partem alterius in se recipit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium65)
Quamvis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controversiam recipiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium157)
Si, vero quod propius est, vix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium182)
Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장22)
Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장146)
si minus, certe cum ea remiserit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장20)
rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsi modum vindicant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장7)
Sed quamvis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia vel valentior est vel infirmior:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장16)
ac saepe aliae . . . vix quicquam aut nihil remittant sed continuent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION