라틴어 문장 검색

Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate Poenus in Italiam venit," nec "prolem" aut "subolem" aut "effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule, "non rebar" aut "opinabar";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:3)
sed poetae non ignoscit, nobis concedit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 198:2)
Nam aut ita consistendum est, ut id quo de agitur factum neges aut, si factum fateare, neges eam vim habere atque id esse quod adversarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumve defendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 1:2)
in eis autem causis, ubi aliquid recte factum aut concedendum esse factum defenditur, cum est facti subiecta ratio, sicut.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 3:1)
atque accusatori sit in hoc genere causarum locus ille communis, minime esse concedendum, ut is qui de re confiteatur verbi se interpretatione defendat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 5:1)
Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque locis aequitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:2)
Isti enim palam dicere atque in eo multum etiam gloriari solent, se de rationibus rerum publicarum aut constituendarum aut tuendarum nihil nec didicisse umquam nec docere, earumque rerum scientiam non doctis hominibus ac sapientibus, sed in illo genere exercitatis concedendam putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:2)
Nihil est adhuc disputatum, et, quoniam est integrum, libenter tibi, Laeli, ut de eo disseras, equidem concessero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 33:4)
Quin tu igitur concedis idem in re publica, singulorum dominatus, si modo iusti sint, esse optimos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 100:14)
qui patre Marte natus (concedamus enim famae hominum, praesertim non inveteratae solum, sed etiam sapienter a maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse divino) - is igitur, ut natus sit, cum Remo fratre dicitur ab Amulio, rege Albano, ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi iussus esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:2)
Lacedaemonii ipsi, cum omnia concedunt in amore iuvenum praeter stuprum, tenui sane muro dissaepiunt id, quod excipiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 11:7)
nihil necesse est mihi de me ipso dicere, quamquam est id quidem senile aetatique nostrae conceditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 39:3)
Quod illi in aliqua re invitissumis Stoicis Stoico facere licuit, id nos ut in reliquis rebus faciamus, a Stoicis non concedetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 9:4)
Quorum neutrum tam facile, quam tu arbitraris, conceditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 16:2)
Cum virgo staret et Caecilia in sella sederet neque diu ulla vox exstitisset, puellam defatigatam petisse a matertera, ut sibi concederet, paulisper ut in eius sella requiesceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 150:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION