라틴어 문장 검색

ubi effusi hostes, mixta inter milites navalis turba, ad muros tumultu maiore quam vi subierunt, patefacta repente porta Romani cum clamore erumpunt, turbatosque hostes et ad primum incursum coniectumque telorum aversos usque ad litus cum multa caede persequuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 533:1)
ab Turdulis nos, veterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, exstingui posse - cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur, quia declaratum videmus ac vidisse nos civibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, salutem nostram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 573:1)
unde haec repente cura de me exorta?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 654:1)
Minus aequis animis auditus est Scipio, quia volgatum erat, si apud senatum non obtinuisset ut provincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 686:1)
non ego ignarus quid responsurus facturusve esses quaesivi, quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere senatum, et ni provinciam tibi quam volueris extemplo decernamus, paratam rogationem habeas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 689:1)
quoniam igitur, adulescens, quid sentires non dissimulasti, vicarium tibi expediam cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 9:1)
dein cum in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu equestre proelium fuit haud sane memorando in partem ullam eventu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 31:2)
qui legatorum auditis verbis iubentium exercitus quam maximos comparare, extemplo Gallorum et Ligurum - namque utriusque gentis ingens ibi erat - concilium habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 75:2)
sed cum una castra Romana intra fines, altera in finitima terra Etruria prope in conspectu habeant, si palam fiat auxiliis adiutum ab sese Poenum, extemplo infestos utrimque exercitus in agrum suum incursuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 78:2)
itaque, ut qui simul desiderio patriae angerentur, simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent, redemptis extemplo iis remissisque, cum ordinem agendae rei composuissent signaque quae procul edita observarent, ipsi ad Scipionem Syracusas profecti, apud quem pars exsulum erat, referentes ibi promissa captivorum cum spem ab effectu haud abhorrentem consuli fecissent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 89:1)
postero die coepta ex arce a Poenis pugna, et Hannibal iam scalis aliisque omnibus ad oppugnationem paratis subibat muros, cum repente in eum nihil minus quam tale quicquam timentem patefacta porta erumpunt Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 108:1)
dum spoliandis iis - repugnabant enim militumque fidem implorabant - tempus teritur, repente milites feroces recenti victoria ex omnibus locis, velut adversus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 128:1)
civitatem eo tempore repens religio invaserat invento carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de caelo lapidatum inspectis, quandoque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset, eum pelli Italia vincique posse, si mater Idaea:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 140:1)
non postulamus ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 264:3)
qui enim convenire quem modo civitas iuvenem admodum unum recuperandae Hispaniae delegerit ducem, quem recepta ab hostibus Hispania ad imponendum Punico bello finem creaverit , spe destinaverit Hannibalem ex Italia retracturum, Africam subacturum, eum repente, tamquam Q. Pleminium, indicta causa prope damnatum, ex provincia revocari, cum ea quae in se nefarie facta Locrenses quererentur ne praesente quidem Scipione facta dicerent, neque aliud quam patientia aut pudor, quod legato pepercisset, insimulari posset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 282:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION