라틴어 문장 검색

Nam Q. Hortensi admodum adulescentis ingenium ut Phidiae signum simul aspectum et probatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:4)
Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:5)
Habuit a natura genus quoddam acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:2)
Hic etsi etiam in publicis causis probabatur, tamen in privatis inlustriorem obtinebat locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 3:7)
quod quia multis gratum erat et probabatur, ascendisset ad honores, nisi in facinore manifesto deprehensus poenas legibus et iudicio dedisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:3)
Orationes quidem eius mihi vehementer probantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:2)
Valde quidem, inquam, probandos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:4)
probabilis orator, iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:2)
cumque argumenta excogitabantur ab eo multa et firma ad probandum tum concinnae acutaeque sententiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:5)
Nam si quis eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:6)
In- sulsitatem enim et insolentiam tamquam insaniam quandam orationis odit, sanitatem autem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratoris probat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:7)
sin autem acutum prudens et idem sincerum et solidum et exsiccatum genus orationis probant nec illo graviore ornatu oratorio utuntur et hoc proprium esse Atticorum volunt, recte laudant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 3:1)
Decet hoc nescio quo modo ilium, nec Epicuro, qui id reprehendit, assentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:10)
Sed in historia, qua tu es usus in omni sermone, cum qualis quisque orator fuisset exponeres, vide quaeso, inquit, ne tam reprehendenda sit ironia quam in testimonio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:11)
ego enim Catonem tuum ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique cum prudentia et diligentia tum omni virtute excellentem probo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION