라틴어 문장 검색

animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
Indue magni viri animum et ab opinionibus volgi secede paulisper.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 12:2)
altera rationalis, haec inconcussas opiniones habet, in trepida est et indomita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 27:4)
Non potest ergo quisquam beatus esse, qui huic se opinioni credidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 5:3)
Cetera opinione bona sunt et nomen quidem habent commune cum veris, proprietas in illis boni non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 17:1)
Si hanc opinionem receperis, aliquid bonum esse praeter honestum, nulla non virtus laborabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 22:1)
Quaecumque autem opinio veritati repugnat, falsa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 22:4)
Numquam autem vera tibi opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit, ut pro patria moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem non tantum patienter, sed etiam libenter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 27:1)
Levis est dolor, si nihil illi opinio adiecerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:2)
Omnia ex opinione suspensa sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:8)
Ad opinionem dolemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:10)
Numquid non opinio eius enituit?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 16:2)
Abstrahunt a recto divitiae, honores, potentia et cetera, quae opinione nostra cara sunt, pretio suo vilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 28:6)
Quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus infantia inbuitur, evincis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:3)
Etiamnunc curo opiniones viatorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION