라틴어 문장 검색

Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.
(불가타 성경, 아모스서, 9장13)
Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus.
(불가타 성경, 요나서, 2장7)
et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps.
(불가타 성경, 미카서, 1장4)
Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.
(불가타 성경, 미카서, 3장12)
Et properabunt gentes multae et dicent: " Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius "; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem.
(불가타 성경, 미카서, 4장2)
et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam ". Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum.
(불가타 성경, 미카서, 4장7)
Audite, quae Dominus loqui tur: " Surge, contende iudicio coram montibus, et audiant colles vocem tuam ".
(불가타 성경, 미카서, 6장1)
Audite, montes, iudicium Domini, et auscultate, fundamenta terrae; quia iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel iudicio contendit.
(불가타 성경, 미카서, 6장2)
Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo.
(불가타 성경, 나훔서, 1장5)
Ecce super montes pedes evan gelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, festivitates tuas et redde vota tua, quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial: totus interiit.
(불가타 성경, 나훔서, 2장1)
Dormiunt pastores tui, rex Assyriae, requiescunt principes tui; dispersus est populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
(불가타 성경, 나훔서, 3장18)
Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. ?Selah. Operit caelos gloria eius, et laudis eius plena est terra.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장3)
Stetit et concussit terram, aspexit et dissolvit gentes. Et contriti sunt montes saeculi, incurvati sunt colles antiqui ab itineribus aeternitatis eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장6)
viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장10)
In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION