라틴어 문장 검색

recessurus interroga, si quid uelit mandare.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 3:16)
At ista eodem stant loco stabuntque, paulum dumtaxat ultra aut citra mota, ut fluctus, quos aestus accedens longius extulit, recedens interiore litorum vestigio tenuit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 64:4)
discessisse creditum est ignes et utrimque flamma recedente limitem adapertum, per quem transcurrerent iuvenes dignissimi, qui magna tuto auderent.
(세네카, 행복론, Liber III 169:6)
Herculem, quia vis eius invicta sit quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem recessura ;
(세네카, 행복론, Liber IV 33:3)
Ne illud quidem existimo faciendum, ut referre gratiam etiam invitis his, quibus refertur, properemus et instemus recedentibus.
(세네카, 행복론, Liber IV 192:1)
Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ?
(세네카, 행복론, Liber VI 71:1)
eodem ergo loco erunt ille, qui curam referendae gratiae abiecit, et hic, qui numquam ab illa recessit ?
(세네카, 행복론, Liber VII 77:15)
itaque ab illa recedamus, de iis loquamur vitiis, quae detestamur sine horrore.
(세네카, 행복론, Liber VII 109:2)
" A quinquagesimo anno in otium secedam, sexagesimus me annus ab officiis dimittet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 16:5)
in villa aut in lecto suo, in media solitudine, quamvis ab omnibus recesserint, sibi ipsi molesti sunt ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 65:1)
Hoc scire magis prodest, quam Aventinum montem extra pomerium esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo auspicante illo loco aves non addixissent, alia deinceps innumerabilia, quae aut farta sunt mendaciis aut similia ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 81:4)
Excerpe itaque te volgo, Pauline carissime, et in tranquilliorem portum non pro aetatis spatio iactatus tandem recede.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 109:1)
Longius videtur recessisse a proposito oratio mea, at mehercules rem ipsam premit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 25:1)
Nostros motus pauci sentiunt, prodire nobis ac recedere et mutare habitum sine sensu publico licet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 46:1)
In hoc leviore periculo erratur, sed par error est a vero recedendum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 17:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION