라틴어 문장 검색

C. Caesar cum Britanniam peragraret nec oceano continere felicitatem suam posset, audit decessisse filiam publica secum fata ducentem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 79:1)
Hoc certe secum tulisset, neminem ausurum coram Catone peccare.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 121:2)
Nam si tibi potest solacio esse desideri tui commune fatum, nihil quo stat loco stabit, omnia sternet abducetque secum vetustas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:1)
Habebat enim vera secum bona, in quae non est manus iniectio, at quae dissipata et direpta ferebantur, non iudicabat sua sed adventicia et nutum fortunae sequentia.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 25:2)
Ceteris enim aliquid quieti placidique inest, hic totus concitatus et in impetu doloris est, armorum sanguinis suppliciorum minime humana furens cupiditate, dum alteri noceat sui neglegens, in ipsa irruens tela et ultionis secum ultorem tracturae avidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:3)
illa est ira, quae rationem trans- silit, quae secum rapit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 18:4)
refert quantas vires quamque integras habeat, utrum reverberanda et agenda retro sit an cedere ei de- beamus, dum tempestas prima desaevit, ne remedia ipsa secum ferat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 2:4)
Eadem ex diverso ratio virtutum est, ut omne quod secum habent mitigent ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 48:2)
Si aeger animus et suo vitio miser est, huic miserias finire secum licet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 97:9)
Quodsi per ipsum sapientem non est mora, si non actor deest, sed agenda desunt, ecquid illi secum esse permittes ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 36:2)
Tulit secum tyrannus gladium;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.11)
certe semper secum solet habere ferrum tyrannus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.48)
bella iam secum gerat.
(세네카, Hercules Furens 1:43)
dum petit unum praebere diem patrioque puer constitit axe nec per solitum decurrit iter, sed Phoebeis ignota petens sidera flammis errante rota, secum pariter perdidit orbem.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:37)
ruitura cautem movit et silvam tulit secum minorem, ut Chaonis quondam loquax:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION