라틴어 문장 검색

et quia se huius dei senserunt nomine ac religione tutos, instituisse Saturnalia feruntur, ut agrestes vicinorum animos ad maiorem sacri reverentiam ipsa indicti festi observatio vocaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:4)
Hoc qui senserit obliviscetur id dominis parum non esse quod dis satis est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 12:3)
Cum deinde persequentes adesse sensisset, senem quem casus obtulit iugulavit et in constructam pyram coniecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 20:1)
qui contra sentiunt aestimatu aetatis quae legem secuta est vera depromunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 31:2)
Hinc quoque ostenditur quid de sole et Iove sit sentiendum, cum alibi dicatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 9:1)
Si in hac opinione es, inquit Symmachus, ut Maro tibi nihil nisi poeticum sensisse aestimetur, licet hoc quoque eidem nomen invideris:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 10:1)
Et ne videar velle omnia unus amplecti, spondeo violentissima inventa vel sensa rhetoricae in Virgiliano me opere demonstraturum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:1)
Venerat ad eum licentiore vestitu, et oculos offenderat patris tacentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:1)
Verba super hac re Aristotelis philosophi in medium proferam, ut quid de his infamibus voluptatibus tam clarus atque inclytus vir sentiat publicetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 13:1)
SI HAEC ITA FAXITIS UT EGO SCIAM SENTIAM INTELLEGAMQUE, TUNC QUISQUIS HOC VOTUM FAXIT UBI FAXIT RECTE FACTUM ESTO OVIBUS ATRIS TRIBUS.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 11:2)
Dicam plane quod sentio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:1)
Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:10)
Et haec quidem iudicio legentium relinquenda sunt, ut ipsi aestiment quid debeant de utriusque collatione sentire.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 1:1)
unde, quid de hoc verbo sentiendum sit, quaeso me doceas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 7:4)
Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit, et non tamquam censoria quaedam et plus nimio verecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION