라틴어 문장 검색

Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes (nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est) sed demulcentes eum paulum, atque laxantes iocundis honestisque sermonum inlecta­tionibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 12:1)
et quia se huius dei senserunt nomine ac religione tutos, instituisse Saturnalia feruntur, ut agrestes vicinorum animos ad maiorem sacri reverentiam ipsa indicti festi observatio vocaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:4)
Hoc qui senserit obliviscetur id dominis parum non esse quod dis satis est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 12:3)
Cum deinde persequentes adesse sensisset, senem quem casus obtulit iugulavit et in constructam pyram coniecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 20:1)
qui contra sentiunt aestimatu aetatis quae legem secuta est vera depromunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 31:2)
Hinc quoque ostenditur quid de sole et Iove sit sentiendum, cum alibi dicatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 9:1)
Si in hac opinione es, inquit Symmachus, ut Maro tibi nihil nisi poeticum sensisse aestimetur, licet hoc quoque eidem nomen invideris:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 10:1)
Et ne videar velle omnia unus amplecti, spondeo violentissima inventa vel sensa rhetoricae in Virgiliano me opere demonstraturum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:1)
Querenti deinde Vatinio, quod gravatus esset domum ad se infirmatum venire, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:3)
Cum de Tyriae purpurae quam emi iusserat obscuritate quereretur, dicente venditore:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 14:1)
Nomenculatori suo, de cuius oblivione querebatur, dicenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 15:1)
Superfuit corvo memoria, ut et illa quibus dominum querentem solebat audire subtexeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:9)
Verba super hac re Aristotelis philosophi in medium proferam, ut quid de his infamibus voluptatibus tam clarus atque inclytus vir sentiat publicetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 13:1)
SI HAEC ITA FAXITIS UT EGO SCIAM SENTIAM INTELLEGAMQUE, TUNC QUISQUIS HOC VOTUM FAXIT UBI FAXIT RECTE FACTUM ESTO OVIBUS ATRIS TRIBUS.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 11:2)
Dicam plane quod sentio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION