라틴어 문장 검색

plura iubet fieri simili caelata figura, error ut ante oculos insidiantis eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권237)
prospicit in foribus diversae tela figurae armaque terrarum milite victa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권356)
arte Syracosia suspensus in aere clauso stat globus, immensi parva figura poli, et quantum a summis, tantum secessit ab imis terra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권174)
"saepe suburbanas rediens conviva per undas cantat et ad nautas ebria verba iacit, nondum conveniens diversis iste figuris nomen ab averso ceperat amne deus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권256)
Utque pater solitae varias mutare figuras, Plenus inextincta destituare fame . Nec dapis humanae tibi sint fastidia . quaque Parte potes , Tydeus temporis huius eris . Atque aliquid facias , a vespere Solis ad ortus Cur externati rursus agantur equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 20:2)
Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus induit ignotas hominum conversa figuras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 12:5)
Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti solibus aetheriis altoque recanduit aestu, edidit innumeras species, partimque figuras rettulit antiquas, partim nova monstra creavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:6)
Qua nimium placui, mutando perde figuram!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:9)
adimam tibi nempe figuram, qua tibi, quaque places nostro, importuna, marito."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 38:5)
Simulat Iove natus abire, mox redit, et versa pariter cum voce figura "rustice, vidisti siquas hoc limite" dixit "ire boves, fer opem furtoque silentia deme:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:12)
ossa ferunt lapidis traxisse figuram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:24)
Illa, quid e multis referat (nam plurima norat), cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, Derceti, quam versa squamis velantibus artus stagna Palaestini credunt motasse figura;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 5:1)
Nec qua perdiderint veterem ratione figuram scire sinunt tenebrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:11)
simulacra videt diversa figuris agnoscitque suos et nomine quemque vocatum poscit opem, credensque parum sibi proxima tangit corpora:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 19:3)
Huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat et se mentitis superos celasse figuris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION