라틴어 문장 검색

M. Claudius Marcellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum condidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 436:1)
L. Scipionem, de quo agatur, ut quae in Hispania, quae in Africa, cum legatus fratris esset, gessisset, praetereantur, consulem et ab senatu dignum habitum cui extra sortem Asia provincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus in Asiam iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 740:1)
quibus quia M. Aemilius, cuius sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C. Flaminius Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 62:2)
prior tamen Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam venit, quia P. Claudius frater eius consulatum petebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 376:1)
Hispaniae extra sortem prioris anni praetoribus cum suis exercitibus servatae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 540:1)
his inito magistratu provinciae ita sorte evenerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 219:1)
in Petilio id vitii factum postea augures responderunt, quod extra templum sortem in sitellam in templum latam foris ipse oporteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 203:2)
sors opportuna fuit, ut P. Furius idem, cuius ea provincia fuerat, remaneret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 37:1)
videbam quam impar esset sors, cum ille vobis bellum pararet vos ei securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem non parare sed gerere paene bellum videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 137:1)
his praetoribus provinciae decretae, duae iure Romae dicendo, Hispania et Sicilia et Sardinia, ut uni sors integra esset quo senatus censuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 291:1)
illud quoque praecipuum datum sorti Macedoniae, ut centuriones militesque veteres scriberet quos vellet consul usque ad quinquaginta annos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 328:2)
praetorem, cuius sors fuisset ut iret quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 330:2)
C. Lucretio Gallo, quo senatus censuisset sors obvenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 333:2)
Cassius sine sorte se Macedoniam optaturum dicebat, nec posse collegam salvo iureiurando secum sortiri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 335:2)
priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti faceret, in utramque provinciam quod res desideraret supplementi decerni - in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, socios trecentos - veteres milites dimitti,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 131:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION