라틴어 문장 검색

Quid, quod offendimur, si quis sermonem nostrum imitatur, si quis incessum, si quis vitium aliquod corporis aut linguae exprimit ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 89:1)
Quotiens impetu opus est, non irascitur sed exsurgit et in quantum putavit opus esse concitatur remittiturque, non aliter quam quae tormentis exprimuntur tela in potestate mittentis sunt in quantum torqueantur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 52:3)
generoso repulsa iram exprimet, languido inertique tristitiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:4)
Hi sunt propter quos oculi clamore exprimantur, fremitu iudiciorum basilicae resonent, evocati ex longinquis regionibus iudices sedeant iudicaturi, utrius iustior avaritia sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 193:2)
placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata vestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et vilis, nec servata nec sumenda sollicite;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 6:1)
ut vera tibi similitudine id, de quo queror, exprimam, non tempestate vexor sed nausea.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 18:3)
corporis magnitudo conspicua, suauitas ualentissimae uocis - quamuis haec inter se raro coeant, ut eadem uox et dulcis sit et solida - pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset uideri.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 3:6)
quam expressa uox, quam ex imis uisceribus emissa non expertae tantum sed delectatae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.25)
Non est confessio nisi cum accusator eruit, negat rea, tortor expressit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.16)
Tunc demum illa maiestas exprimi potest, cum animus opera prospexit, manus duxit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.7)
illa quae pontum Scythen Symplegas artat hinc et hinc vinctas manus distendat alto, cumque revocata vice in se coibunt saxaque in caelum expriment actis utrimque rupibus medium mare, ego inquieta montium iaceam mora.
(세네카, Hercules Furens 18:5)
Mortifera carpit gramina ac serpentium saniem exprimit miscetque et obscenas aves maestique cor bubonis et raucae strigis exsecta vivae viscera, haec scelerum artifex discreta ponit;
(세네카, 메데아 11:22)
Metuant necesse est - Quicquid exprimitur grave est.
(세네카, 옥타비아 7:27)
Munus deorum est, ipsa quod servit mihi Roma et senatus quodque ab invitis preces humilesque voces exprimit nostri metus.
(세네카, 옥타비아 8:1)
Exprimere ius est, ferre quod nequeunt preces?
(세네카, 옥타비아 9:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION