라틴어 문장 검색

Hae sunt divitiae certae in quacumque sortis humanae levitate uno loco permansurae;
(세네카, 행복론, Liber VI 8:5)
Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 178:1)
Si animus fortuita contempsit, si se supra metus sustulit nec avida spe infinita complectitur, sed didicit a se petere divitias ;
(세네카, 행복론, Liber VII 8:1)
Cum bene ista, per quae divitias suas disposuit ac fudit, circumspexerit superbumque se fecerit, quidquid habet, ei, quod cupit, comparet :
(세네카, 행복론, Liber VII 59:1)
Dimitte me et illis divitiis meis redde.
(세네카, 행복론, Liber VII 59:3)
Quam multis divitiae graves sunt !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 10:4)
Tot maximi viri relictis omnibus impedi- mentis, eum divitiis officiis voluptatibus renuntiassent, hoc unum in extremam usque aetatem egerunt, ut vivere scirent ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 36:1)
Haec accidunt divitias non ad rationem revocantibus, cuius certi fines sunt, sed ad vitiosam consuetudinem, cuius immensum et incomprensibile arbitrium est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 73:1)
sumunt quosdam dies, eum iam illos divitiarum taedium cepit, quibus humi cenent et remoto auro argentoque fictilibus utantur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:2)
non tibi divitiae velut maximum generis humani bonum refulserunt;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:3)
Alium ad cotidianum opus laboriosa egestas vocat, alium ambitio numquam quieta sollicitat, alius divitias, quas optaverat, metuit et voto laborat suo, alium solitudo torquet, alium semper vestibulum obsidens turba ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 22:3)
Ut vero aliquam occasionem mutatio temporum dedit, ingenium patris tui, de quo sumptum erat supplicium, in usum hominum reduxisti et a vera illum vindicasti morte ac restituisti in publica monumenta libros, quos vir ille fortissimus sanguine suo scripserat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 4:1)
Non paupertatis metu, non divitiarum cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis stimulis incessitur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:2)
tu, Marcia, cum videres senilem in iuvene prudentiam, victorem omnium voluptatium animum, emendatum, carentem vitio, divitias sine avaritia, honores sine ambitione, voluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 140:2)
feneratores perdiderunt tabellas, quibus avaritia falso laeta divitias imaginatur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION