라틴어 문장 검색

transacto autem tribuniciae potestatis tempore, confessus tandem, nihil aliud secessu deuitasse se quam aemulationis cum C. Lucioque suspicionem, petit ut sibi securo iam ab hac parte, conroboratis his et secundum locum facile tutantibus, permitteretur reuisere necessitudines, quarum desiderio teneretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 5:1)
is forte tunc M. Lollio offensior, facilis exorabilisque in uitricum fuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 13장 2:3)
sermone Graeco quamquam alioqui promptus et facilis, non tamen usque quaque usus est abstinuitque maxime in senatu;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 71장 1:1)
Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile discernere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:1)
quo faciliorem occasionem M. Saluio Othoni praebuit perficiendi conata intra sextum adoptionis diem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 17장 1:2)
per hanc insinuatus Neroni facile summum inter amicos locum tenuit congruentia morum, ut uero quidam tradunt, et consuetudine mutui stupri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 2장 2:2)
Aduenientem male animatus erga principem exercitus pronusque ad res nouas libens ac supinis manibus excepit uelut dono deum oblatum, ter consulis filium, aetate integra, facili ac prodigo animo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 3:1)
Sed uel praecipue luxuriae saeuitiaeque deditus epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiebat, in iantacula et prandia et cenas comisationesque, facile omnibus sufficiens uomitandi consuetudine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 1:1)
nec ullo tempore facilior aut indulgentior traditur, eaque momenta domestici ad aliquid petendum magno opere captabant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 21장 1:6)
armorum et equitandi peritissimus, Latine Graeceque uel in orando uel in fingendis poematibus promptus et facilis ad extemporalitatem usque;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 3장 2:1)
id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit neque cuiquam facile succurrat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 10장 2:1)
Omnia quippe facilius quam moram perpeti poterat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 4:2)
Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga reges suos venerationem quantum huius utique regis vel admiratione dediti ei fuerint vel caritate flagraverint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 19:4)
Tyros, et magnitudine et claritate ante omnes urbes Syriae Phoenicesque memorabilis, facilius societatem Alexandri acceptura videbatur quam imperium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 3:1)
lingua gravius castigatur quam ullum probrum, nec magnam rem Magi sustineri posse credunt ab eo, cui tacere grave sit, quod homini facillimum voluerit esse natura.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION