라틴어 문장 검색

quae quanquam versatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam et virtutum vitiorumque non tantum naturam, sed etiam modum tractat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 65:2)
nam posterior ex praedictis locus in causa Murenae copiosissime a Cicerone tractatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 68:2)
qui etiam in iis, quae sunt communia et in plurimis causis tractantur, vulgatissimos sensus verbis nisi tanto ante praeparatis prosequi nequeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 72:4)
reliqua eadem fere vero fictoque huiusmodi certamine tractantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 80:3)
nam fictas ad imitationem fori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 85:2)
interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 88:2)
alii, cum primas modo lineas duxissent, post declamationes, quid omisisset quisque, tractabant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 116:1)
utraque autem ratio miscenda est et ita tractanda, ut ipsae res postulabunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 118:2)
in his primis operibus, quae non ipsa parva sunt sed maiorum quasi atque partes, bene instituto atque exercitato iam fere tempus appetet aggrediendi suasorias iudicialesque materias;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 149:1)
nunquam haec supra fidem et poetica, ut vere dixerim, themata iuvenibus tractare permittamus, ut exspatientur et gaudeant materia et quasi in corpus eant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 153:3)
sed de his plenius suo quidque loco tractabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 200:1)
sed illa sequentia suo loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt, ordiar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 208:7)
Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 227:1)
ac me dubitasse confiteor, an hanc partem quaestionis tractandam putarem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 271:1)
sufficiant igitur haec, quia de utilitate supra tractavimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 332:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION