라틴어 문장 검색

Probo, inquit, mi Aviene, quod ea de quibus ambigis clam te esse non pateris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 3:2)
Sed absit ut philosophia, quae in scholis suis sollicite tractat de officiis convivalibus, ipsa convivia reformidet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 6:1)
Et haec una est de philosophiae virtutibus, quia, cum orator non aliter nisi orando probetur, philosophus non minus tacendo pro tempore quam loquendo philosophatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 11:1)
Tecum autem, Vetti, cui soli perfectionem disciplinarum omnium contigit optinere, non tam exemplis quam ratione tractandum est, quae et me tacente clam te esse non poterit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 8:1)
Si quis autem (quia nihil inpatientius inperitia) rationes has dedignetur audire, aestimans non impediri digestionem nisi sola ciborum multitudine, nec velit de qualitate tractare:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:1)
Est enim rhetorica prolusio communes locos in utramvis partem inventorum alternatione tractare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 4:2)
Sed utrumque falsum probabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 6:3)
nec sic admitto varietatem, ut luxum probem, ubi quaeruntur aestivae nives et hibernae rosae, et, dum magis ostentui quam usui servitur, silvarum secretum omne lustratur et peregrina maria sollicitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:2)
Contra senibus siccum corpus est, quod probat asperitas et squalor cutis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 19:1)
Probata omnibus Disarii disputatione subiecit Symmachus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 1:1)
Tu vero, Symmache, frustra opinaris frigidam mulierum esse naturam, quam ego calidiorem virili, si tibi volenti erit, facile probabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 2:2)
Bene, inquit, Horus noster temptat videri orator ex Cynico, qui in contrarium vertit sensus quibus potest muliebris corporis frigus probari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:2)
Quod maxime probatur, quia mulieribus, cum purgantur, etiam algere contingit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 9:3)
Sed et hoc usu probatum est, in oleo optimum esse quod supernatat, in melle quod in imo est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:3)
Unde probatum est natantia quae, ut supra dixi, iaciuntur in Pontum foras pelli, si vero columna deciderit, introrsum minari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION