라틴어 문장 검색

sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis parte quae novissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 98:2)
et ceteri quidem hos pulsos sequebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 103:1)
ad hoc loco etiam premebantur, quia iugum ex quo pugnaverant dum per proclive pulsos insequuntur tradiderant hosti ad terga sua circumducto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 106:1)
falli autem eum tota re si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 132:1)
trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentes agmen demittere in campos vidisset, ab Cleonis quidem accessuros numquam credidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 178:1)
numero Achaei, mille ipsi, quadringentos loco pepulere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 232:1)
quod ubi Marcellus animadvertit, veritus ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum opposuisset, equitum Latinorum omnes turmas in hostem emisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 448:1)
dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis ordinatisque omnibus incompositos adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 168:1)
sed in dextro extemplo pulsi cedentesque trepidi etiam pediti terrorem intulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 168:3)
ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules permulti, tyrannorum iniuria pulsi, spe reciperandae patriae in castra Romana convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 303:1)
aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites vocantibus, cum in se cuique minimum fiduciae esset, trepidatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 321:1)
tandem signa legionum supervenerunt et, cum primi agminis cohortes inductae in proelium essent, qui modo terrori fuerant, trepidantes in urbem compulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 321:2)
itaque, ne aut repente trepidetis aut rem inchoatam turpiter destituatis, scribendum ante vestris civitatibus censeo explorandumque quid quaeque animi, quid virium habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 414:1)
cum terga vertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem, ut capta urbe trepidans, quanam ipse evaderet circumspectabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 464:1)
dum turbatos et trepidantes viderent, instarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION