라틴어 문장 검색

sequitur tertia vituperatio senectutis, quod carere dicunt voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 51:1)
nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:2)
stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis illecebris nisi voluptatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:3)
cumque homini sive natura sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:4)
nec enim dominante temperantiae locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:1)
quod quo magis intellegi posset, fingere animo iubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset maxima;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:2)
quocirca nihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, si quidem ea, cum maior esset atque longior, omne animi lumen exstingueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:4)
ut intellegeretis, si voluptatem aspernari ratione et sapientia non possemus, magnam esse habendam senectuti gratiam, quae efficeret ut id non liberet quod non oporteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:2)
impedit enim consilium voluptas, rationi inimica est, mentis ut ita dicam praestringit oculos, nec habet ullum cum virtute commercium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:3)
saepe audivi e maioribus natu, qui se porro pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum legatus esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis qui se sapientem profiteretur, eumque dicere omnia quae faceremus ad voluptatem esse referenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:1)
Coruncanium optare solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius vinci possent cum se voluptatibus dedissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:3)
norat eundem Fabricius, norat Coruncanius, qui cum ex sua vita tum ex eius quem dico Deci facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque praeclarum, quod sua sponte expeteretur quodque spreta et contempta voluptate optimus quisque sequeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:5)
quorsum igitur tam multa de voluptate?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:1)
quia non modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas magno opere desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:2)
At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION