라틴어 문장 검색

his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 139:1)
nocte moenia intrat tantamque fiduciam incolentibus fecit ut non moenia modo, sed agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 157:3)
quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen praetor Romanus, quia prima successerant prospere, fortunam totius rei principia secuturam esse ratus et repentinum valiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia succedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 385:1)
his lectis hortatur Thracas ut ad tuendam Emathiae oram proficiscantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 552:1)
circa Rhinocolura Ptolemaei legatis agentibus gratias, quod per eum regnum patrium recepisset, petentibusque ut suum munus tueretur et diceret potius quid fieri vellet quam hostis ex socio factus vi atque armis ageret, respondit non aliter neque classem revocaturum neque exercitum reducturum, nisi sibi et tota Cypro et Pelusio agroque, qui circa Pelusiacum ostium Nili esset, cederetur, diemque praestituit intra quam de condicionibus peractis responsum acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 118:1)
media una pars utrique generi adversa libertatem legesque tuebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 369:2)
quanta cura regum amicorum liberos tueatur populus Romanus, documento Ptolemaeum, Aegypti regem, esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 549:2)
ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis habeat animum occupatum, sed cum gravitate suam tueatur dignitatem bonam famam habendo;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장35)
item terrestria, quod e principiis ab aere caloreque sunt temperata minusque habent terreni plurimumque umoris, quod abundant umidae partes, non diu possunt in aqua vitam tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장30)
in quibus enim anguli procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus magis hostem tuetur quam civem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장6)
cum religione, caste sanctisque moribus is locus debet tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장12)
namque Athon montem formavi in statuae virilis figuram, cuius manu laeva designavi civitatis amplissimae moenia, dextera pateram, quae exciperet omnium fluminum, quae sunt in eo monte, aquam, ut inde in mare profunderetur'. Delectatus Alexander ratione formae statim quaesiit, si essent agri circa, qui possent frumentaria ratione eam civitatem tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말11)
ut enim natus infans sine nutricis lacte non potest ali neque ad vitae crescentis gradus perduci, sic civitas sine agris et eorum fructibus in moenibus affluentibus non potest crescere nec sine abundantia cibi frequentiam habere populumque sine copia tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말14)
Ita unaquaeque res et locum et genus et ordinem proprium tuetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장9)
De opportunitate autem portuum non est praetermittendum sed, quibus rationibus tueantur naves in his ab tempestatibus, explicandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION