라틴어 문장 검색

Neque uero infitiantur experimenta quoque esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione contendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 16:3)
Saepe uero etiam noua incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit et ideo necessarium sit animaduertere, unde ea coeperint;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 17:4)
Ergo necessarium esse incidere corpora mortuorum, eorumque uiscera atque intestina scrutari;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 23:2)
Contra ii, qui se ENPIRICOS ab experientia nominant, euidentes quidem causas ut necessarias amplectuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 27:1)
Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 44:1)
Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 68:2)
quibus tanto magis omnis obseruatio necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 71:3)
saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 73:1)
ideoque, cum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum quam extraneum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 73:4)
Incidere autem uiuorum corpora et crudele et superuacuum est, mortuorum discentibus necessarium:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 74:2)
Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici superuacui:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 3:1)
At INBECILLIS, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, obseruatio maior necessaria est, ut, quod uel corporis uel loci uel studii ratio detrahit, cura restituat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 1:1)
Vbi ad cibum uentum est, numquam utilis est nimia satietas, saepe inutilis nimia abstinentia:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 8:1)
Atque ideo quoque nimis otiosa uita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 3:1)
Sed haec tamen summouenda esse non est perpetuum, quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION