라틴어 문장 검색

Parva metu primo, mox sese attollit in auras, Ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 31:1)
Ille caelum dixit, hic auras et nubila.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 32:4)
Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens Ipse:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:2)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:4)
Quod autem scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum, et omnium quae monstra dicuntur monstruosissimum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 14:1)
Herculem vero fictores veteres non sine causa cum poculoº fecerunt, et nonnumquam cassabundum et ebrium, non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam navigio ventis inmensa maria transisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:3)
Euripides enim inducit Minervam ventos contra Graecorum classem a Neptuno petentem dicentemque debere illum facere quod Iuppiter fecerit, a quo in Graecos fulmen acceperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 8:3)
Nam quod alis dederat vitalis aeris auras Volvere in ore licere et caeli templa tueri, Hoc aliis erat exitio letumque parabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 12:7)
Tum venti posuere, premit placida aequora pontus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:3)
Constitere amnes perennes, arbores vento vacant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:7)
Diversi magno ceu quondam turbine venti Confligunt, zephyrusque notusque et laetus Eois Eurus equis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 28:1)
Concurrunt, veluti venti, cum spiritus austri Imbricitor, aquiloque suo cum flamine contra, Indu mari magno fluctus extollere certant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 28:3)
Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
Pineam nuceam cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem, sine vento austro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 16:3)
Cum procul aspiciunt hostes accedere ventis Navibus velivolis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION