라틴어 문장 검색

verum de vermis pusilli textura, eaque tam copiosa et se renovante et anniversaria, nil fuissent certe commenturi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:4)
Verum ex dictis, atque etiam ex non dictis, visum est nobis spei abunde subesse, non tantum homini strenuo ad experiendum, sed etiam prudenti et sobrio ad credendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:4)
sed satis habemus si in mediis sobrie et utiliter nos geramus, atque interim semina veritatis sincerioris in poteros spargamus, atque initiis rerum magnarum non desimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:7)
Verum via nostra et ratio (ut saepe perspicue diximus et adhuc dicere juvat) ea est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 284:4)
Verum hoc nihil est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:3)
Nos vero, qui satis scimus nullum de rebus raris aut notabilibus judicium fieri posse, multo minus res novas in lucem protrahi, absque vulgarium rerum causis et causarum causis rite examinatis et repertis, necessario ad res vulgarissimas in historiam nostram recipiendas compellimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 293:1)
Verum de hoc nimis multa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:11)
Verum nisi quis omnino oblitus fuerit eorum quae superius dicta sunt, huic objectioni (aut scrupulo potius) facile respondebit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:8)
Verum nec historia naturalis et experientia illa erat, quam fuisse oportebat (longe certe abest), et ista advolatio ad generalissima omnia perdidit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:14)
Et tamen (ut verum omnino dicamus) quemadmodum luci magnam habemus gratiam, quod per eam vias inire, artes exercere, legere, nos invicem dignoscere possimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:3)
Verum hoc ipsum obvium quiddam est, et in promptu situm, prae anatomia vera schematismi latentis in corporibus quae habentur pro similaribus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:3)
quia regio illa nec satis appropinquat ad corpus solis, unde radii emanant, nec etiam ad terram, unde reflectuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:3)
De illa flamma autem quam antiqui nautae vocabant Castorem et Pollucem, et moderni Focum Sancti Ermi, qualem calorem habeat non satis quaesitum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:13)
De balneis calidis, in quo situ et natura soli emanare soleant, non satis quaesitum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 98:1)
Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum de Frigido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION