라틴어 문장 검색

matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 138:2)
in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 490:1)
ego neque his neque Valerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Valerio L. Valerium principem senatus ipsum censorem lectum invenio, cum superioribus duobus lustris Africanus fuisset, quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 613:2)
offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram iam se vivo regiam esse indignabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 629:1)
vivo et spirante me hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba crevistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 93:1)
Demetrius iis unus omnia est, eum iam regem vivo patre appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 128:1)
haec maxime vivo Philippo velut semina iacta sunt Macedonici belli, quod cum Perseo gerendum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 198:2)
decem et septem milia hostium caesa eo die traduntur, vivi capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 480:2)
capti vivi trecenti viginti, equi centum duodecim, signa militaria triginta septem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 576:2)
cuius capti tumultum ubi ex pavido clamore fugientium accepit rex, traiecit ferro pectus, ne vivus caperetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 127:1)
nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum Perseo esse et, quod vivo Philippo expectatum, morte eius interpellatum est, id post mortem Philippi futurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 270:2)
Perseus bellum iam vivo patre cogitatum in animo volvens omnes non gentes modo Graeciae, sed civitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi conciliabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 41:1)
vivos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta viginti septem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 739:4)
cum sibi nihil vivi reliquum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit civitatis primum suae benefacta et vetera et ea, quae Persei bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 82:1)
octingenti ferme Gallorum occisi, ducenti vivi capti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 351:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION