라틴어 문장 검색

unde, ut dictum est, cum eruditione litterarum uel ecclesiasticarum uel generalium, ita Grecam quoque cum Latina didicit linguam, ut tam notas ac familiares sibi eas quam natiuitatis suae loquellam haberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII.6)
ibi egressi Troiani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil praeter arma et naves superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 21:2)
alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde affinitatem iunxisse tradunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 22:2)
alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent processisse Latinum inter primores ducemque advenarum evocasse ad conloquium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 23:1)
Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 25:2)
ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 25:3)
Turnus, rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 29:2)
victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 30:3)
Aeneas, adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, nec sub eodem iure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 32:1)
secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 34:1)
tantisper tutela muliebri - tanta indoles in Lavinia erat - res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 36:3)
pax ita convenerat ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 40:1)
is deinde Latinum Silvium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 42:2)
ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 42:3)
Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 43:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION