라틴어 문장 검색

Satius est supervacua scire quam nihil.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 45:3)
Si Protagorae credo, nihil in rerum natura est nisi dubium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 45:6)
si Nausiphani, hoc unum certum est, nihil esse certi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 45:7)
si Parmenidi, nihil est praeter unum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 45:8)
Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur nec minus illam velociter obit quam caelum acies nostra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 2:1)
Nihil autem horum non in illa parte morali reperietur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 10:4)
Haec, Lucili virorum optime, quo minus legas non deterreo, dummodo quicquid legeris, ad mores statim referas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:1)
Hoc quoque parum est, nisi latifundiis vestris maria cinxistis, nisi trans Hadriam et Ionium Aegaeumque vester vilicus regnat, nisi insulae, ducum domicilia magnorum, inter vilissima rerum numerantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 20:5)
Nemo quantum posset, adversus eos experiebatur, per quos coeperat posse, nec erat cuiquam aut animus in iniuriam aut causa, cum bene imperanti bene pareretur nihilque rex maius minari male parentibus posset, quam ut abirent e regno.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 5:5)
Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 8:5)
Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 15:1)
Quid, si contigisset illi adire has nostri temporis telas, quibus vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:4)
Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum, quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 21:1)
Nihil enim dignum inventu iudicasset, quod non erat dignum perpetuo usu iudicaturus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 30:2)
Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse quam inventum monstrare alteri voluptas erat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION