라틴어 문장 검색

Minister autem sinistra manu conprehendens scrotum susum versum eum debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장13)
maximeque, ubi inter se implicatae glomerantur, eo ferrum id admovendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장2)
reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장29)
Neque vero festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est, sed ita, ut quam maxime id tuto fiat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장38)
maximeque sub his digitis quoque experiundum est, neque adhibenda manus, nisi id constitit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장78)
eaque facere etiam primo die convenit, si timemus, ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas prohibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장130)
nam et sebum habet ad pus movendum et mel ad ulcus repurgandum, medullam etiam maximeque vitulinam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장140)
extendendique, ut supra (7) posui, pedes quam maxime iuncti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장44)
ac tum frons ossis, quem serrula exasperavit, levandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장8)
Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi vitiata calvaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장28)
Haec quamvis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt, ut ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장55)
Dein, si qua labant et ex facili removeri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장69)
Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장14)
nonnumquam vero, maximeque ubi motum est, elabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장2)
sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION