라틴어 문장 검색

Bruma est et riget horridus December, Audes tu tamen osculo nivali Omnes obvius hinc et hinc tenere Et totam, Line, basiare Romam.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV1)
Conditus hic ego sum, Bassi dolor, Urbicus infans, Cui genus et nomen maxima Roma dedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVI1)
Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem, Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIX1)
Imperatori Domitiano Caesari Augusto Germanico Dacico Valerius Martialis S. Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu fa- mam, id est vitam, dedisti, tibi supplicant;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, poem pr1)
Non sunt haec hominum, Germanice, gaudia tantum, Sed faciunt ipsi nunc, puto, sacra dei.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, IV2)
Nullum Roma ducem, nec te sic, Caesar, amavit:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XI5)
Hos quoque secretos memoravit Roma triumphos, Nec minor ista tuae laurea pacis erat, Quod tibi de sancta credis pietate tuorum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XV2)
Roma rogat.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXI4)
Hic haurire decet sacrum, Germanice, nectar Et Ganymedea pocula mixta manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIX2)
Vescitur omnis eques tecum populusque patresque, Et capit ambrosias cum duce Roma dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIX4)
An magis Herculeo, Germanice, misit ab astro Hanc tibi vel frater vel pater ipse feram?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIII9)
Temporibus nostris aetas cum cedat avorum Creverit et maior cum duce Roma suo, Ingenium sacri miraris deesse Maronis, Nec quemquam tanta bella sonare tuba.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LV1)
Non iam quod orbe cantor et legor toto, Nec umbilicis quod decorus et cedro Spargor per omnes Roma quas tenet gentes:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXI2)
Hic lauru redimita comas et candida cultu Roma salutavit voce manuque ducem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV3)
Haec est digna tuis, Germanice, porta triumphis;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV7)

SEARCH

MENU NAVIGATION