라틴어 문장 검색

Cuius scientiam nulli dederunt, facultatem omnibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 1:2)
'' Philosophia,'' inquit,'' dividitur in haec, scientiam et habitum animi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 48:1)
Simplex enim illa et aperta virtus in obscuram et sollertem scientiam versa est docemurque disputare, non vivere."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 13:3)
Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum, quibus sisteretur fluens sanguis, vulnera coirent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 15:1)
Maximus ille medicorum et huius scientiae conditor feminis nec capillos defluere dixit nec pedes laborare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 20:1)
non enim ad totam pertinent vitam, virtus et aliorum scientia est et sui;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 56:3)
rectus atque integer corrigit prava fortunae et dura atque aspera ferendi scientia mollit, idemque et secunda grate excipit modesteque et adversa constanter ac fortiter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 3:2)
Iam Senecio divitiis imminebat, ad quas illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et custodiendi scientia, quarum vel altera locupletem facere potuisset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 2:3)
Praeterea quarumdam illi rerum scientiam tradet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 5:2)
Quid me poscis scientiam inutilem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 18:1)
Uno autem modo potest, si quis hanc humanorum divinorumque notitiam scientia acceperit, si illa se non perfuderit, sed infecerit, si eadem, quamvis sciat, retractaverit et ad se saepe rettulerit, si quaesierit, quae sint bona, quae mala, quibus hoc falso sit nomen adscriptum, si quaesierit de honestis et turpibus, de providentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 8:2)
Dabo, inquam, maximae famae et inter admiranda propositos, quos si quis corrigit, delet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 12:8)
Cum hac scientia prodeunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 6:5)
Apparet illis inesse nocituri scientiam non experimento collectam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 19:6)
Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus, " Quemadmodum," inquit, " omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum, ex quo oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo, quod sub sensum cadat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION