라틴어 문장 검색

ea merita populi Romani in Antiochum, apud omnes reges gentesque auctoritatem esse ut, si legatos misissent qui ei nuntiarent non placere senatui sociis regibus bellum fieri, extemplo abscessurus a moenibus Alexandreae abducturusque exercitum in Syriam esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 231:1)
moti patres precibus Alexandrinorum extemplo C. Popilium Laenatem et C. Decimium et C. Hostilium legatos ad finiendum inter reges bellum miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 233:1)
his intra triduum simul cum legatis Alexandrinis profectis legati ex Macedonia quinquatribus ultimis adeo expectati venerunt ut, nisi vesper esset, extemplo senatum vocaturi consules fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 236:1)
quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 260:1)
pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 388:1)
quibus splendore suo restituto Perpennam extemplo mittit ad conprehendendos amicos cognatosque regis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 397:1)
aenean mille equites et Creon Antigonensis missi ad tutandam maritumam oram, ut quocumque litore adplicuisse naves hostium audissent extemplo ferrent agrestibus opem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 403:1)
qua perpetrata temere caede subit extemplo animum, in se nimirum receptam labem, quae Euandri fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 54:1)
extemploque classis Amphipolim repetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 67:2)
decretum igitur extemplo ut qui pro Perseo adversus Romanos dixisse quid aut fecisse convincerentur, capitis condemnarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 106:1)
cyprum extemplo classem misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 117:1)
advenienti extemplo senatus datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 147:1)
extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 227:1)
itaque extemplo coronam viginti milium aureorum decreverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 294:1)
P. Licinius consularis cum regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, ut mirum videri possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemaeumque, tantum legatorum Romanorum verba valuisse ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 415:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION