라틴어 문장 검색

At nunc levior aere vel rotundo horti tubere, quod creavit unda, ridentes fugis et times puellas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:19)
Praeterea gemino deprensam gurgite plebem faenoris illuvies ususque exederat aeris.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:26)
Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares inter auras canere Sirenum concordiam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:11)
Unde plani autem, unde levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:22)
87 P.L.M. Illic alternis depugnat pontus et aer, hic rivo tenui pervia ridet humus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:1)
Ad hoc patentibus fenestris favonios accipit transmittitque nec umquam aere pigro et manente ingravescit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 19:2)
hoc omnibus officinis agit, illum coloribus illum cera illum aere illum argento illum auro ebore marmore effingit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 1:6)
semper aer spiritu aliquo movetur, frequentius tamen auras quam ventos habet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 5:2)
nulla necessitas togae, nemo accersitor ex proximo, placida omnia et quiescentia, quod ipsum salubritati regionis ut purius caelum, ut aer liquidior accedit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 45:3)
Audivi enim te saepe referentem esse ibi et aera salubrem et lac eiusmodi curationibus accommodatissimum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 7:2)
Aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi, Canescunt turpi tecta relicta situ - Forma, nisi admittas, nullo exercente senescit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 845)
Inpulit ignavum formosae cura puellae Iussit et in castris aera merere suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 931)
Nec Venus apta feris Veneris nec filius armis - Non decet inbelles aera merere deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1013)
Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere, Et miseras iusso corpore quaerit opes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1014)
Nunc etiam somni pingues et frigidus aer, Et liquidum tenui gutture cantat avis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 137)

SEARCH

MENU NAVIGATION