라틴어 문장 검색

primusque Messala Corvinus eam potestatem et paucos intra dies finem accepit quasi nescius exercendi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장7)
dein redditis absentiae causis admodum vagis flexit ad graviora et offensiones ob rem publicam coeptas, utque Macro praefectus tribunorumque et centurionum pauci secum introirent quoties curiam ingrederetur petivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장7)
nam populi imperium iuxta libertatem, paucorum dominatio regiae libidini propior est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장6)
ac principio a gente Arabum facto ceteri domos abeunt vel in castra Artabani, donec Tiridates cum paucis in Syriam revectus pudore proditionis omnis exolvit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장10)
sane paucos ad suprema principis dies posse vitari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장4)
ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui terrore carceris ad voluntariam mortem propellerent, adeo ignaro Caesare ut paucos post dies epulantem apud se maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore discubuisset, atque ille functam fato responderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장7)
quod si in nullius mercedem negotia agantur pauciora fore:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장4)
qui dolo ante composito incautum venationique intentum interfecere, primam intra iuventam, sed claritudine paucos inter senum regum, si perinde amorem inter popularis quam metum apud hostis quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장9)
sed nobis quoque paucae primum fuere, deinde additae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 14장7)
His atque talibus magnas copias coegere, nec pauciores Italicum sequebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장1)
Isdem diebus in numerum patriciorum adscivit Caesar vetustissimum quemque e senatu aut quibus clari parentes fuerant, paucis iam reliquis familiarum, quas Romulus maiorum et L. Brutus minorum gentium appellaverant, exhaustis etiam quas dictator Caesar lege Cassia et princeps Augustus lege Saenia sublegere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장3)
apud quos praemonente Narcisso pauca verba fecit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장6)
At Mithridates Bosporanus amissis opibus vagus, postquam Didium ducem Romanum roburque exercitus abisse cognoverat, relictos in novo regno Cotyn iuventa rudem et paucas cohortium cum Iulio Aquila equite Romano, spretis utrisque concire nationes, inlicere perfugas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장1)
et Brigantes quidem, paucis qui arma coeptabant interfectis, in reliquos data venia, resedere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장4)
paucis decus publicum curae, plures tuta disserunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 48장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION