라틴어 문장 검색

ingredimini dis bene iuvantibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 506:2)
illa quae portam ingressa erat iusta acies cum ducibus, cum ordinibus media urbe usque in forum processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 653:2)
primum diem quo fines hostium ingressi sunt populando absumpserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 479:1)
nocte clam ingredi melius visum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 672:2)
ad Senam castra alterius consulis erant, et quingentos ferme inde passus Hasdrubal aberat Itaque cum iam adpropinquaret, tectus montibus substitit Nero, ne ante noctem castra ingrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 677:1)
silentio ingressi, ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria abducti cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 678:1)
sub occasum solis urbem ingressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter viderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 393:1)
expositi omnes e navibus et ante occasum solis urbem ingressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 107:2)
is finis Bucari sequendi fuit, nec ingredi flumen auso nec habere credenti se iam quem sequeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 445:2)
quibus vetitis ingredi urbem hospitium in Villa Publica, senatus ad aedem Bellonae datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 289:2)
Claudium consulem, qui primum bellum Carthaginiensibus intulit, iam provideo animo, velut qui proximis litori vadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me altitudinem ac velut profundum invehi, et crescere paene opus, quod prima quaeque perficiendo minui videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 5:2)
Acarnanes duo iuvenes per initiorum dies non initiati templum Cereris imprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 150:1)
facile eos sermo prodidit absurde quaedam percunctantes, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 151:1)
montes, quam viam non ingressurum gravi agmine Romanum sciebat, petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 440:2)
ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes nunc in opera Macedonum faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION