라틴어 문장 검색

Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 7:1)
Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis AESOPUS ille e Phrygia fabulator haut immerito sapiens existimatus est, cum quae utilia monitu suasuque erant, non severe neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festivos delectabilesque apologos commentus, res salubriter ac prospicienter animadversas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 1:1)
HIEME iam decedente, apud balneas Titias in area subcalido sole cum Favorino philosopho ambulabamus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 2:1)
Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei sextam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 7:3)
Q. quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae, cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IV.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 13:1)
Leonides Laco, qui simile apud Thermopylas fecit, propter eius virtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decoravere monumentis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:6)
bibosum dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est quod simili inclinatu dicatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 3:2)
Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem, nuntio de morte filii allato, luctu atque maerore affectam esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 5:1)
atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 1:2)
quod si quis undecimo mense, ̓Αριστοτέλην, natus est, Attio idem, quod Tettio, ius esto apud me.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 13:3)
APUD cenam Favorini cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, servus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 2:1)
Apud eos dixit comessatorem Mancinum ad aedes suas venisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 6:1)
Item apud Plautum in Epidico con syllabam productam pronuntiant:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 5:1)
Apud Vergilium quoque subicit verbum produci a plerisque audio:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 6:1)
Haec quae diximus eo etiam conducunt, ut quod apud Vergilium in sexto positum invenimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION