라틴어 문장 검색

cum ad Madytum, Chersonesi urbem, terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 476:1)
viginti milia armatorum fuisse Valerius scribit,duodecim milia ex iis caesa, oppidum Iliturgi receptum et puberes omnes interfectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 127:1)
pertimuisse et cedere rati Romanos porta erumpunt et quantum inter castra sua et aciem hostium relictum erat loci armatis complent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 167:3)
cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis - dromon ipsi vocant - positis armis ad contionem vocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 310:1)
altiora loca et difficilia aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 450:3)
quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta, nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 466:1)
armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti augeret et disponeret copias, quibus quaeque portis erumperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 532:2)
nihil eo anno belli expectantibus consulibus litterae M. Cinci - praefectus is Pisis erat - adlatae, Ligurum viginti milia armatorum coniuratione per omnia conciliabula universae gentis facta Lunensem primum agrum , Pisanum deinde finem transgressos omnem oram maris peragrasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 623:1)
nam et acie frequenti armatis adversus longum et impeditum turba pecorum agmen et recenti milite adversus fessos longo itinere concurrerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 7:1)
quem locum ipse capturus esset, cogitando aut quaerendo exequebatur, aut quot armatis aut quo genere armorum - plurimum enim interesse - usurus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 317:1)
eo impedimenta omnia et calonum turbam collectam armatis circumdedit et pro natura loci castra communivit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 322:1)
Aetolos toto suo exercitu paratos esse venire Lacedaemonem, cum res poscat, sed frequentes armatos ostendere advenienti regi voluisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 416:1)
armatum regem aliquid impetraturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 534:1)
eodem tempore quingentos armatos duce Hippolocho Pheras in praesidium miserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 102:1)
nihil deinde moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens terror esset, Scotusam misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 112:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION