라틴어 문장 검색

nasci tum decolor imber infantumque novi vultus et dissona partu semina, tum lapidum fletus armentaque vulgo ausa loqui mediisque ferae se credere muris;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:29)
inter quae tumidus leno producere cenas in lucem, foetere mero, dispergere plausum empturas in vulgus opes, totosque theatris indulgere dies, alieni prodigus auri.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:55)
viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:114)
furtim tamen ardua mittit cum donis promissa novis, si forte rogatus desinat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:189)
Postquam precibus mitescere nullis, non auro cessisse videt creberque recurrit nuntius incassum nec spes iam foederis extat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:193)
fraterno coniungi coeperat orbis imperio (quis enim tanto terrore recentis exempli paribus sese committeret ausis?)
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:311)
decorent virecta Baetim, Tagus intumescat auro generisque procreator sub vitreis Oceanus luxurietur antris.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:7)
Pellaeo libertas concidit auro.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:174)
nostri quondam qui militis auro adgressus temptare fidem, desertus ab omni gente sua manibusque redit truncatus et armis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:25)
et, quamvis gemina fessum iam clade fugavit, post Decii lituos et nulli pervia culpae pectora Fabricii, donis invicta vel armis, plena datur Curio pulsi victoria Pyrrhi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:38)
fultaque despiciens auro laquearia dives tutior Aeoliis mallet vixisse cavernis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:74)
ausaque tum primum tenebris emergere pulsis Hesperia, ut secum iunxisse pericula vidit Augustum, tantoque sui stetit obside fati.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:113)
pretiosior auro sanguis erat;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:239)
Dulcia dona mihi semper tu, Maxime, mittis, et, quidquid mittis, mella putare decet.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Maximum qui ei mel misit1)
pars vigiles ludunt aut per virgulta vagantes scrutantur nidos avium vel roscida laeti mala legunt donum Veneri flexusque sequuntur palmitis et summas pennis librantur in ulmos;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae13)

SEARCH

MENU NAVIGATION