라틴어 문장 검색

quia non in abundantia divitiarum vita est hominis, sed in virtute ac fide.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:16)
ut vitae hujus odorem magis quam fructum referret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:3)
quia de ore ejus exibat salus gentium, de ore ejus prodibat vita populorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 5:7)
ut nihil imperfectum finis noster inveniat, nihil inexplicatum terminus vitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 2:7)
Aetas enim senectutis vita est immaculata.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:7)
Solvitur corpore anima, et post finem vitae hujus adhuc tamen futuri judicii ambiguo suspenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:18)
eo quod et sanctitate vitae suae et oratione peccata plebis lavarent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:13)
Discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae vitae lumen infusum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:49)
quia etiam si corporis gustaverint mortem, vitam tamen incorpoream capiunt, et illuminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:5)
vita autem divino gubernaculo destituta praecipitatur, et in graviora prolabitur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:10)
Hinc pulchre disseritur de incorruptibilitate animae, ac futura vita.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 1:4)
sed in eo ipso imprudentiam insipientis ulciscitur, qui cum esset perpetuis suppliciis obnoxius, non remitti sibi poenam poposcit, sed vitam corporis hujus obsecrandam putavit, in qua plus aerumnae est, quam voluptatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:4)
Mors enim una est in secessione animae et corporis, et in fine istius vitae, quae simul ut venit, omnes corporis dolores auferre, non augere consuevit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:5)
Metus vero qui hanc vitam viventibus frequenter ingruunt, moestitiae, dolores, gemitus, diversique cruciatus, gravitatum, et aegritudinum vulnera plurimas etiam mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium esse videatur, non poena.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:6)
Non enim peremptoria est, per quam non adimitur vita, sed ad meliora transfertur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION