라틴어 문장 검색

Rex postero die ad lacessendos proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto posita castra animadvertit, fatebatur quidem peccatum quod pridie non institisset victis, sed aliquanto maiorem culpam esse quod nocte foret cessatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 657:1)
et maiore aliquanto quam cetera iuventute et validum oppidum moenibus erat, et hinc amnis Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 217:3)
sita est super Ambracium sinum prope amnem Inachum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 236:2)
ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis . . . mansit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 239:1)
ubi prope Inachum amnem castris positis, cum expectaret effusos omnibus portis Aetolos in fidem suam venturos, clausas portas atque ipsa ea nocte qua venerat receptum Romanum praesidium cum C. Popilio legato invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 242:1)
Perseus ab imminentibus superiori parti urbis tumulis temptatis colloquiis, cum obstinatos atque etiam telis procul arcentis videret, quinque milia passuum ab urbe trans Petitarum amnem posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 248:1)
terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 73:2)
nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet, reliquum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 80:1)
satisque credens in Pieria frumenti copiam fore, eo die ad amnem nomine Mityn processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 87:2)
abest a Phila quinque milia ferme passuum, media regione inter Dium Tempeque in rupe amni imminente positum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 105:1)
venientibus Illyriis Perseus ab Elpeo amni ex castris cum omni equitatu profectus ad Dium occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 280:1)
Claudius adsumptis ad eum exercitum quem habebat Bullinorum et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito foedere inter Persea et Gentium et legatorum violatorum iniuria accensus, bellum haud dubie adversus eum gesturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 373:2)
hi duo amnes confluentes incidunt Oriundi flumini, quod ortum ex monte Scordo, multis et aliis auctum aquis, mari Hadriatico infertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 383:1)
qui postquam evanuit rumor, tertio post die navem eandem secundo amni Scodram demisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 391:2)
et ideo, quia per Elpeum amnem saepta ad hostem via erat, alio saltu deiectis hostium praesidiis novum iter aperui, neque prius, quam debellavero, absistam."
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 505:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION