라틴어 문장 검색

In eiusmodi ualetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, uinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 5:4)
Si haec quoque [uehemens] onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:4)
quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et uinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 1:2)
Prodestque in uetere quartana subinde mutare uictus genus, a uino ad aquam, ab aqua ad uinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:1)
Sed siue fuit siue non fuit, cibus post accessionis tempus est dandus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 17장 1:3)
Ad cibum quoque quosdam non desiderantes reduxerunt i, qui inter epulantes eos conlocarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 11:6)
praecepit autem, ut primo die a cibo, potione, somno abstineretur, uespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoueretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret uehementer inprimeret;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 14:2)
Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, uel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 15:3)
Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:3)
Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:5)
Cibus sine uino dandus ex media materia est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 17:7)
cibis uti post purgationem ex media materia quam leuissimis;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 23:2)
Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo uinoque succurrere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 3:2)
Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 3:3)
Si uerendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION