라틴어 문장 검색

omnibus pacis modo incuriose agentibus magna clades inlata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 54:1)
is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non iam exercitum in Africam traiecisset, perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitumis bellis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 70:1)
ergo sicut ante regiae naves laceratae naufragiis nihil in integri praeter sacram pecuniam deae quam asportabant extulerant, quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus contactis ea violatione templi furorem obiecit atque inter se ducem in ducem, militem in militem rabie hostili vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 121:1)
omnes deinde alias curas una occupavit, postquam Locrensium clades, quae ignoratae ad eam diem fuerant, legatorum adventu volgatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 220:1)
qua tanta clade edoctus tandem deos esse, superbissimus rex pecuniam omnem conquisitam in thensauros Proserpinae referri iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 251:1)
quibus, per vos fidem vestram, patres conscripti, priusquam eorum scelus expietis neque in Italia neque in Africa quicquam rei gesseritis, ne quod piaculi commiserunt non suo solum sanguine sed etiam clade luant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 254:1)
praeter Plemini facinus Locrensiumque cladem ipsius etiam imperatoris non Romanus modo sed ne militaris quidem cultus iactabatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 277:1)
ac primo producti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 313:2)
et Scipio minime id genus militum aspernabatur, ut qui neque ad Cannas ignavia eorum cladem acceptam sciret neque ullos aeque veteres milites in exercitu Romano esse expertosque non variis proeliis modo sed urbibus etiam oppugnandis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 342:1)
perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 505:3)
quos non oppresserat ignis ferro absumpti, binaque castra clade una deleta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 68:2)
Hasdrubal Carthaginem contendit, ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 75:2)
scire incendio, non proelio cladem acceptam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 84:1)
Maior quam pro re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:2)
tantum seu memoria priorum cladium seu praesens terror valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 142:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION