라틴어 문장 검색

Sed cum sint plura causarum genera, quae eloquentiam desiderent, multique in nostra re publica adulescentes et apud iudices et apud populum et apud senatum dicendo laudem assecuti sint, maxima est admiratio in iudiciis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:1)
fundamentum enim est perpetuae commendationis et famae iustitia, sine qua nihil potest esse laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:14)
laus abstinentiae non hominis est solum, sed etiam temporum illorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:4)
Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio assequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:1)
Huic nec laus magna tribuenda nec gratia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 79:6)
Itaque ei dixisse Fimbriam se illam rem numquam iudicaturum, ne aut spoliaret fama probatum hominem, si contra iudicavisset, aut statuisse videretur virum bonurn esse aliquem, cum ea res innumerabilibus officiis et laudibus contineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:3)
Atqui, si speciem utilitatis opinionemque quaerimus, magnum illud bellum perfuga unus et gravem adversarium imperii sustulisset, sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere superatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:4)
Sed quia nusquam possumus nisi in laude, decore, honestate utilia reperire, propterea illa prima et summa habemus, utilitatis nomen non tam splendidum quam necessarium ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 131:5)
Sed ex tota hac laude Reguli unum illud est admiratione dignum, quod captivos retinendos censuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 144:1)
itaque ista laus non est hominis, sed temporum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 144:3)
sententiarum autem toti- dem genera sunt quot dixi esse laudum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장 1:1)
Id non est in oratoribus aut, etiam si est ut alius gravitatem sequens subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam ornatio- rem velit, etiam si est in genere tolerabili, certe non est in optimo, si quidem, quod omnis laudes habet, id est optimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장 2:8)
Ac ne qui forte cum aliis studiis, quae reconditis in artibus atque in quadam varietate litterarum versentur, magis hanc dicendi rationem, quam cum imperatoris laude aut cum boni senatoris prudentia comparandam putet, convertat animum ad ea ipsa artium genera circumspiciatque, qui in eis floruerint quamque multi sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 8:2)
Nam postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 14:1)
Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION