라틴어 문장 검색

Iunius Servium Tullium regem primum intercalasse commemorat, a quo et nundinas institutas Varroni placet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 20:3)
Omnibus tamen mensibus ex die Nonarum Idus nono die repraesentari placuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:1)
et hunc diem, qui ex his diebus qui calarentur primus esset, placuit Kalendas vocari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 11:2)
Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, οἷον ἀπὸ τοῦ εἴδους, quod eo die plenam speciem luna demonstret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:3)
Adiciendo enim salubri ostendit avertendi morbi gratia tantummodo, non etiam ob lucrum purgandae lanae causa, fieri concessum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 12:3)
ἀπόλλωνα Δέλφιον vocant, quod quae obscura sunt claritudine lucis ostendit, ἐκ τοῦ δηλοῦν ἀφάνῆ, aut, ut Numenio placet, quasi unum et solum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 65:1)
Caelum autem Argum vocari placuit a candore et velocitate, παρὰ τὸ λευκὸν καὶ ταχύ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:1)
sed quaero, utrum, cum poetica tibi in tanto poeta displicuerit, nervi tamen oratorii, qui in eodem validissimi sunt, placere videantur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:4)
unde meminerit Eustathius primum sibi locum ad disserendum omni alia professione cedente concessum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 21:3)
Ex placita iam vos lege convenio, ut sequenti die Penates mei beari se tanti coetus hospitio glorientur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 25:2)
Placuit universis laetitiae excogitata sobrietas:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 16:1)
Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gavinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas viro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 15:1)
neque id confiteri Crassus erubuit, sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam affectuosamque rem fecisse se iactitans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 5:2)
Cumque omnibus idem placeret, tum Furius Albinus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 2:1)
Ille enim stilus Enniani seculi auribus solus placebat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION