라틴어 문장 검색

mirabiliorem sibi eum congresso coram visum prae se ferebat quam bello rebus gestis, nec dubitare quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 278:1)
trucidant inermes iuxta atque armatos, feminas pariter ac viros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 309:3)
quinquaginta deinde armatis iuvenibus praecipiunt ut, incertus eventus pugnae esset, praesidium eo loco fortunarum suarum corporumque quae cariora fortunis essent servarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 334:1)
conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 342:1)
atque haec tamen caedes ab impetu hostium iratorum ac tum maxime dimicantium iure belli in armatos repugnantesque edebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 344:1)
mox ipsis placido sermone permulcentibus notos cum quibus congressi erant, leniti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 373:2)
simul et imperator in tribunal escendit et reducti armati a portis inermi contioni se ab tergo circumfuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 398:1)
se libera arma relinquere, solutos animos - neque se in obsides innoxios, sed in ipsos, si defecerint, saeviturum, nec ab inermi, sed ab armato hoste poenas expetiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 507:2)
incohata res iam ante de Masinissa aliis atque aliis de causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione volebat atque eius dextra fidem sancire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 512:1)
itaque instructi armatique intra portam ad stagnum ac mare versam continebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 532:1)
camertes cum aequo foedere cum Romanis essent, cohortem armatam sescentorum hominum miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 705:1)
triginta navium carinae, viginti quinqueremes, decem , cum essent positae, ipse ita institit operi ut die quadragesimo quinto quam ex silvis detracta materia erat naves instructae armataeque in aquam deductae sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 706:1)
ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore insignes, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati servarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 3:1)
sole oriente postero die armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 32:1)
ibi prius conlocutus rex cum et Derda et Philippo, Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempronio congreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 171:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION