라틴어 문장 검색

Modiolus ferramentum concavum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clavus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장5)
et, si caries subest, medius clavus in foramen demittitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장10)
Ubi iam iter modiolo pressum est, medius clavus educitur, et ille per se agitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장18)
Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장25)
Factis foraminibus, eodem modo media saepta, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam violet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장39)
Dum vero sub ictu calvariae pericula sunt, ne vel findatur os vel medium desidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장51)
At ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam velut aculeis pungentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장54)
Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media inlita mixtis inter se simila et turis fuligine;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장11)
deinde aut fascea aut mollis habena media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum conplectatur et inde capita eius supra caput adducta ibi deligentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장12)
Sed abunde est eadem, quae supra (8.2) scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장6)
superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장18)
siquidem ea minime periculose media franguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장3)
Fasceis vero, si medium aut imum os fractum est, brevioribus opus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장63)
Curiosius igitur agendum est, et musculus quidem, per mediam plagam transversus praecidendus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장106)
id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, nervis qui continent, ruptis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION