라틴어 문장 검색

et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장5)
Et divisit populum, et equites in medio peditum; erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장7)
Contigit autem per universam civitatem fere per dies quadraginta videri per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastas, ad modum cohortium armatos, et gladiorum evaginationes
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장2)
At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocatis peregrinis copiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia, non paucis, adfuit quasi armis victam Iudaeam capturus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장24)
Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장31)
nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장4)
Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장8)
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장11)
Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equites quingenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장10)
At Maccabaeus, ordinato exercitu circum se per cohortes, constituit eos super cohortes et adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장20)
Exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장33)
et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, unumquemque habentem exercitum Graecum peditum centum decem milia et equitum quinque milia trecentos et elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus trecentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장2)
Qui si quando contra nos aciem struens ualentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:16)
Pleno Copia cornu,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 6:1)
Fugare, credo, indigentiam copia quaeritis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION