라틴어 문장 검색

Cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando liberatus, rettuli me, Brute, te hortante maxime ad ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis litteris inlustrandum putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper iudicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 1:1)
saepe enim multi, qui aut propter victoriae cupiditatem aut propter gloriae aut etiam, ut ius suum et libertatem tenerent, volnera exceperunt fortiter et tulerunt, idem omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:2)
proelium rectum est hoc fieri, convenit dimicare pro legibus, pro libertate, pro patria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:3)
atque ei ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, civibus libertatem et iura redderet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:8)
neminem, qui aut libertate dignus esset aut vellet omnino liber esse, sibi amicum arbitrabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:10)
Utamur igitur libertate, qua nobis solis in philosophia licet uti, quorum oratio nihil ipsa iudicat, sed habetur in omnis partis, ut ab aliis possit ipsa per sese nullius auctoritate adiuncta iudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 83:1)
num stulte anteposuit exilii libertatem domesticae servituti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 109:5)
At si particulae Fluidi non sint summe lubricae, vel si viribus quibuscunque se mutuo agitant, quibus motuum libertas diminuitur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 24:2)
lībertās populī Rōmānī ab Antōniō oppugnātur.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle5)
‘num vult mīlitāre fīlius noster?’ illa ‘lībertātem populī Rōmānī dēfendit, ut dīcit;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat12)
nōn possumus eum prohibēre lībertātem populī Rōmānī contrā tyrannōs dēfendere.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat18)
‘tū in animō habēs in exercitū illīus tyrannī mīlitāre? nihilne cūrās dē lībertāte? abī! nōlī unquam posteā in hanc casam ingredī.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat33)
cum victōriam reportāverimus, lībertāte populō Rōmānō restitūtā, bella cīvīlia cōnfecta erunt.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī19)
Libertate opus est.
(페르시우스, 풍자, satire 529)
haec mera libertas, hoc nobis pillea donant.
(페르시우스, 풍자, satire 536)

SEARCH

MENU NAVIGATION