라틴어 문장 검색

Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 635:1)
aut eam sibi esse deserendam aut provinciam dimittendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 514:1)
at hercule suos honores, cuius merita in eam gentem privatim an publice sint maiora vix dici possit, partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim hostiliter sublatos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 128:1)
urbs deserta erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 751:2)
non edepol faciam, neque me perpetiar probri falso insimulatam, quin ego illum aut deseram aut satis faciat mi ille atque adiuret insuper, nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 25)
quid ego quem advocati iam atque amici deserunt?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 315)
fundum alienum arat, incultum familiarem deserit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 225)
sed quaeso, pater, ne me, in stultitia si deliqui, deseras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9142)
neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide, rebus in dubiis egenis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 348)
sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum te aestimatum, et meam esse vitam hic pro te positam pignori, ne tu me ignores, quom extemplo meo e conspectu abscesseris, quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris, tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras neque des operam pro me ut huius reducem facias filium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 376)
anus ei amplexa est genua, plorans, obsecrans, ne deserat se:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 342)
Facis sapientius quam pars lenonum, libertos qui habent et eos deserunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 322)
quia tu tete deseris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1260)
Apoecides Plerique homines, quos cum nil refert pudet, ubi pudendum est ibi eos deserit pudor, quom usus est ut pudeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 11)
id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 122)

SEARCH

MENU NAVIGATION